- ABIA
- I.ABIAFluv. Asiae, in Tartaria, et provinc. Zagataia, cadit in Oxum.II.ABIAHerculis filia, Hylli nutrix, in Iram civitatem secessit, quam de suo nomine Abiam appellavit, ibique fanum eiusdem nominis condidit.III.ABIAcivitas maritima in Mesleniâ, quae a Saltu Porcino 20. potissimum stadiis distat. Iram olim nominârunt: et unum est ex 7. oppidis quae Agamemnonem Achilli promisisse Homerus scripsit.IV.ABIAfil. Ieroboami, 1 Reg. c. 14. v. 1. Alius ἐπώνυμος, octavae classis sacerdotum, a Davide in 24. classes distributorum, ex quâ ortus est Zacharias pater Ioann. Baptistae, 1 Chron. c. 24. v. 10. Luc. c. 1. v. 5.V.ABIAfil. Samuelis. 1 Sam. c. 8. v. 2.VI.ABIAsive Abiam, fil. Roboami ex Maacha filiâ Abessalom, quartus Iudaeorum Rexo hic pravum se, ac paternorum vestigiorum aemulum praestitit: orantibus tamen Deum eius militibus, vicit ipsum Ieroboam: tunc corruêre 500000. virorum fortium ex Israel, confossa a viris Iudae, Regnavit Abia tribus fere annis. 1 Reg. c. 14. v. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.